— 415 —
Pari modo argumento intellectus, quo
probatur, quod dato composito substantiali dentur compositionis principia,
h. e. simplicia, se adiungit suppositicium aliquod, a sensitiva
cognitione subornatum, quod nempe in tali composito regressus in partium
compositione non detur in infinitum, h. e. quod definitus detur in
quolibet composito partium numerus, cuius certe sensus priori non est
— 416 —
geminus, adeoque temere illi substituitur. Quod itaque quantum mundanum
sit limitatum (non maximum), quod agnoscat sui principium,
quod corpora constent simplicibus, sub rationis signo utique certo cognosci
potest. Quod autem universum, quoad molem, sit mathematice
finitum, quod aetas ipsius transacta sit ad mensuram dabilis, quod simplicium,
quodlibet corpus constituentium, sit definitus numerus, sunt
propositiones, quae aperte ortum suum e natura cognitionis sensitivae
loquuntur, et utcunque ceteroquin haberi possint pro veris, tamen macula
haud dubia originis suae laborant.
Kant Diss 415-416