— 3 —
      Qui Pragmatici dicebantur, latarum legum, rerumque
judicatarum, omnisque Attici juris conditi tenebant,
ac tradebant historiam.
      Certa autem juris ars Graecis nulla, sed ejus loco
Atheniensibus Rhetorice fuit, qua Oratores caussas, quae
facto constant, et oratoriae sunt maxime, propria facultate
agebant: quae autem jure continentur, eas ipsi a
Philosophis principia juris, a Pragmaticis pro caussarum
temporibus leges, et res judicatas edocti, ex rhetoricae
artis praeceptis ita agebant, ut jus non tam ex vero,
— 4 —
quam pro cujusque caussae studio ad facta accommodarent.
Quamobrem Hugo Grotius doctrinam de Interpretatione
magna ex parte Rhetorum praeceptis, quae
de statibus caussarum tradunt, illustrat.
Vico Univ20 3-4