— 31 §73 —
      § LXXIII. Si regulae methodi vel memoriae vel ingenii
contrarientur poeticis, e. gr. § 71, alius vero regulae
cum iis conveniant, ab una ex iis methodo ad
aliam transire poeticum
, § 11.
      Ita interpretamur Flaccum, quando de ordine praecipit,
licet haesitabundus:
Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,
Ut iam nunc dicat, iam nunc debentia dici,
Pleraque differat et praesens in tempus omittat.
— 32 §73 —
Debentia dici sunt, quae methodus vel ingenii vel memoriae
vel rationis in antecedentibus observata postularet. Talia
nunc dicit, quum enim ordo sit in poemate et methodus,
quam aut ipsae aut ex iis compositae, vix cogitari queat
alia, secundum aliquam ex iis utique connectenda poematis
varia; nunc vero differt, quia ex alio cogitationum ordine
succedentia perfectioni poematis commodiora adeoque magis
poetica. Largimur Horatio distinctas methodi nec lucidae
nec aliarum fuisse notiones, nec tamen hinc dubitandum de
legitimo sensu, modo notiones nostrae eadem repraesentent,
licet forte distinctius. Vid. Wolffii Log. lat., § 929.
Baumgarten MPh 31-32)