— 415 —
      6. Cum substantiarum omnium, quatenus spatio eodem continentur, sit
mutuum commercium, hinc dependentia mutua in determinationibus, actio
universalis spirituum in corpora corporumque in spiritus inde intelligi potest.
Verum quia quaelibet substantia non per ea, quae ipsi interne competunt, potestatem
habet alias a se diversas determinandi (per demonstrata), sed tantum
vi nexus, quo in idea entis infiniti colligantur, quaecunque in quavis reperiuntur
determinationes et mutationes, semper respiciunt quidem externa, sed influxus
physicus proprie sic dictus excluditur, et est rerum harmonia universalis.
Kant ND 415