— 415 —
      Quod itaque attinet prius, cum omne quantum atque series quaelibet
non cognoscatur distincte, nisi per coordinationem successivam,
conceptus intellectualis quanti et multitudinis opitulante tantum hoc
conceptu temporis oritur et nunquam pertingit ad complectudinem, nisi
synthesis absolvi possit tempore finito. Inde est, quod infinita series
coordinatorum secundum intellectus nostri limites distincte comprehendi
non possit, adeoque per vitium subreptionis videatur impossibilis.
Nempe secundum leges intellectus puri quaelibet series causatorum
habet sui principium, h. e. non datur regressus in serie causatorum
absque termino, secundum leges autem sensitivas quaelibet series coordinatorum
habet sui initium assignabile, quae propositiones, quarum
posterior mensurabilitatem seriei, prior dependentiam totius involvit,
perperam habentur pro identicis.
Kant Diss 415