— 389 —
      Sufficientem hanc operationem [enumerationis sive inductionis] esse debere dixi, quia
saepe defectiva esse potest, et per consequens errori
obnoxia. Interdum enim, etiamsi multa quidem enumeratione
perlustremus, quae valde evidentia sunt, si
— 390 —
tamen vel minimum quid omittamus, catena rupta est,
et tota conclusionis labitur certitudo. Interdum etiam
omnia certe enumeratione complectimur, sed non singula
inter se distinguimus, adeo ut omnia tantum confuse
cognoscamus.
Descartes Reg 389-390