— 31 —
      Miror vero interim quam prona sit mea mens in
errores; nam quamvis haec apud me tacitus et sine
— 32 —
voce considerem, haereo tamen in verbis ipsis, et fere
decipior ab ipso usu loquendi. Dicimus enim nos
videre ceram ipsammet, si adsit, non ex colore vel
figura eam adesse judicare. Unde concluderem statim:
ceram ergo visione oculi, non solius mentis inspectione,
cognosci; nisi jam forte respexissem ex
fenestra homines in platea transeuntes, quos etiam
ipsos non minus usitate quam ceram dico me videre.
Quid autem video praeter pileos et vestes, sub quibus
latere possent automata? Sed judico homines esse.
Atque ita id quod putabam me videre oculis, sola judicandi
facultate, quae in mente mea est, comprehendo.
Descartes Med 31-32