— 302 —
      Par. XIX. Civibus nulli ad Regem aditus pateant, nisi per hoc
Concilium, cui omnes postulationes, seu libelli supplices tradendi
sunt, ut Regi offerantur. Legatis etiam aliarum Civitatum non,
nisi intercedente hoc Concilio, veniam Regem alloquendi impetrare
liceat; Epistolae praeterea, quae ex aliis locis Regi mittuntur,
ei ab hoc Concilio tradi debent, et absolute Rex censendus est
veluti Civitatis mens, hoc autem Concilium mentis sensus externi,
ceu Civitatis corpus, per quod mens Civitatis statum concipit,
et per quod mens id agit, quod sibi optimum esse decernit.
      Par. XX. Cura filios Regis educandi huie etiam Concilio incumbat,
et etiam tutela, si Rex, successore infante, seu puero relicto,
obiit. Sed ne tamen Concilium interea temporis sine Rege sit, ex
Nobilibus Civitatis Senior eligendus, qui Regis locum suppleat,
donec legitimus successor eo aetatis pervenerit, quo imperii onus
sustinere possit.
      Par. XXI. Hujus Concilii Candidati ii sint, qui regimen, fundamenta,
et statum, seu conditionem Civitatis, cujus subditi sunt,
norint; at qui jurisperitilocum occupare vult, is praeter regimen,
et conditionem Civitatis, cujus subditus est, aliarum etiam, cum
quibus commercium aliquod intercedit, scire debet; sed nulli,
nisi qui ad quinquagesium aetatis annum, nullo convicti crimine,
pervenerint, in catalogum eligendorum referendi sunt.
      Par. XXII. In hoc Concilio nihil de rebus imperii concludendum,
nisi praesentibus omnibus membris: quod si aliquis morbi,
aut alia de causa adesse nequeat, aliquem ex eadem familia, qui
eodem officio functus, vel qui in catalogum eligendorum relatus
est, in ipsius locum mittere debet. Quod si nec hoc fecerit, sed
quod Concilium propter ejus absentiam rem aliquam consulendam
in diem differre coactus fuerit, summa aliqua pecuniae sensibili
— 303 —
mulctetur. Sed hoc intelligendum, quando quaestio est de re, quae
integrum imperium spectat, videlicet de bello, et pace, de jure
aliquo abrogando, vel instituendo, de commercio, etc. Sed si
quaestio sit de re, quae unam, aut alteram urbem spectet, de libellis
supplicibus, etc., satis erit, si major Concilii pars adsit.
Spinoza TP 302-303