— 3 —
Majusque adhuc ejusdem rei habeo argumenti mihi
peculiare, quod te unam hactenus invenerim, quae
— 4 —
tractatus antehac a me vulgatos perfecte omnes intelligas.
Obscurissimi enim plerisque aliis, etiam maxime
ingeniosis et doctis, esse videntur; et fere omnibus usu
venit ut, si versati sint in Metaphysicis, a Geometricis
abhorreant; si vero Geometriam excoluerint, quae de
prima Philosophia scripsi non capiant: solum agnosco
ingenium tuum, cui omnia aeque perspicua sunt, et
quod merito idcirco incomparabile appello. [>]
Descartes PPh 3-4