— 33 —
      Cognitionum alia est particularis, qualis est omnis
cognitio sensitiva; alia est universalis, qualis est rationalis
et omnis intellectiva. Rursum alia est intuitiva, id est
quae rem praesentem in se ipsa respicit, ut est sensus circa
praesens obiectum, mens circa se ipsam, intellectus circa
proprium obiectum, sicut oculus circa solem; alia est abstractiva,
sicut imaginatio de rebus absentibus, et cognitio
omnis de re non per se ipsam et speciem in ipsa, sed per
aliud vel per speciem ab ipsa promanantem. Rursum cognitio
alia est attactiva, alia apprehensiva, alia comprehensiva:
prima, qua rem ex superficie vel externis cognoscimus,
quasi ipsam rem tangentes (tactus enim est quo extremo
extremum adhaeret, altero in alterutrum non profundante);
secunda, qua cognitio adaequat cognitum vel etiam
adaequatur a cognito, sicut visibile adaequat visivam potentiam
et adaequatur a visiva potentia (non enim plus
possumus videre quam possit videri a nobis, et e converso);
comprehensiva cognitio est, qua potentia cognoscitiva excedit
cognoscibile, sicut est sensus respectu visibilis; plus
enim comprehendit et ad plura se extendit sensus quam
visibile. Ubi vero passive comprehensio est ex parte subiecti,
ut scilicet cognoscibile excedat cognitionem, sicut
lux excellens visum, ibi dicimus cognitionem esse attactivam
iuxta primum membrum huius divisionis.
      Rursum cognitionum alia est organica seu instrumentalis,
alia est principalis. Organica alia est ad praxim, alia
— 34 —
vero ad theoriam. Practica alia versatur circa corpus nutriendum,
medicandum, ornandum, locandum et defendendum,
quarum organicae sunt constitutivae generalium instrumentorum,
sicut est malleus, culter, tenaculae vel forfices.
Theorica organica alia sunt ad verba et voces regulandas,
ut grammatica, rhetorica, poëtica; alia etiam ad conceptus,
ut logica proprie dicta. Et haec organa ita se habent
ad scientias speculativas, sicut praedicta ad arteis mechanicas;
et sicut mechanici ante sua opera parant haec instrumenta,
ita et contemplativis logica universaliter dicta
ad omnium methodorum principia viam sternens et habens
est praecapienda; quia impossibile est simul quaerere scientiam
et modum sciendi. Principalium vero cognitionum
contemplativarum (hic enim mechanicas praetermittimus),
quae omnes ad animi seu hominis interioris perfectionem
conducunt et iuxta tres potentias animae rationalis in tres
classes distribuuntur. Quaedam enim regulant intellectum,
quaedam voluntatem, quaedam memoriam. Regulativae intellectus
sunt tres, physica, mathematica et metaphysica:
prima quae considerat de rebus materialibus concernendo
materiam, secunda de rebus materialibus abstrahendo a
materia, tertia de rebus immaterialibus. Regulativae voluntatis
sunt praecipuae scientiae morales, quae in tres
species distribuuntur: in ethicam, quibus regulamur in
nobismetipsis, et ordinamur ad omnia tum secundum externa,
tum secundum interna; oeconomica, qua nostros
nobis finitimos sanguine et habitatione coniunctos moderamur;
— 35 —
politica seu civilis, qua rempublicam magnam
sive parvam administrando regulate et canonice vel regulamur
vel regulare docemus vel ut sit regulanda cognoscimus.
His membris, si lubet, addatur quartum, puta
de regulativis tum actionis tum voluntatis, ut sunt leges
et legum cognitio, quae est quadruplex: naturalis, quae
est omnium natura constitutorum, vel saltem omnis animantium
generis, qualis est ut se corpusque suum tueantur;
gentium, quae est communis omnibus hominibus; civilis,
quae est communis toti uni imperio vel reipublicae;
divina, quae communis est illis quibus est revelata.
Bruno Sum 33-34-35