— 415 —
§. 28.

      Secundae speciei praeiudicia, cum intellectui imponant per condiciones
sensitivas, quibus mens adstringitur, si in quibusdam casibus
ad conceptum intellectualem pertingere vult, adhuc magis se abscondunt.
Horum unum est quod quantitatis, alterum quod qualitatum
generaliter afficit cognitionem. Prius est: omnis multitudo actualis est
dabilis numero
ideoque omne quantum finitum, posterius: quicquid est
impossibile, sibi contradicit
. In utroque conceptus temporis quidem non
ingreditur notionem ipsam praedicati, neque censetur nota esse subiecti,
attamen ut medium inservit conceptui praedicati informando, adeoque
ceu condicio afficit conceptum intellectualem subiecti, quatenus nonnisi
ipsius subsidio ad hunc pertingimus.
Kant Diss 415