— 99 —
X

      Hactenus de scientiarum instrumentis; nunc de nostrae studiorum
rationis adiumentis disseramus. Et quod de multis
rerum argumentis, quae a prudentia sunt, artes redactas habeamus,
vereor ne damno potius nostrae studiorum rationis, quam
lucro apponi necesse sit. Nam de iis rebus, quibus prudentia
moderatur, artes, si multae, nullae; sin modicae, multae sunt.
Qui enim omnia prudentiae in artem redigere conantur, principio
inanem insumunt operam: quia prudentia ex rerum circumstantiis,
quae infinitae sunt, sua capit consilia; quare omnis
earum comprehensio, quam amplissima, nunquam est satis.
Deinde consuefaciunt auditores, ut communibus praeceptis adhaerescant:
quo nihil in actu rerum inutilius experimur. Quamobrem
ut usui sint artes, quae prudentia constant, uti oratoria, poëtica,
historica, deorum compitalium instar sint; et tantum demonstrent
— 100 —
quo et qua sit eundum: nempe per philosophiam ad ipsius
optimae contemplationem naturae. Cum enim una excolebatur
philosophia, sive adeo una optima spectabatur natura, maximi
in quoque istarum artium genere scriptores apud Graecos, Latinos
et nostros floruerunt: artibus autem apud quosque eorum excultis,
non perinde clari extiterunt. Exequamini, quaeso, de singulis
rationem; et me nihil falsi dixisse invenietis. [>]
Vico NT 99-100