— 415 —
      5. Porro, cum determinationes substantiarum se invicem respiciant, h. e.
substantiae a se diversae mutuo agant (quippe una in altera nonnulla determinat),
spatii notio implicatis substantiarum actionibus absolvitur, cum quibus
reactionem semper iunctam esse necesse est. Cuius actionis et reactionis universalis
per omnem spatii, in quo corpora se respiciunt, ambitum, si phaenomenon
externum sit mutua ipsorum appropinquatio, dicitur attractio, quae cum
per solam compraesentiam efficiatur, in distantias quaslibet pertingit, et est
attractio Newtoniana s. universalis gravitas; quam adeoque eodem substantiarum
nexu effici probabile est, quo spatium determinant, hinc maxime primitivam,
cui materia adstricta est, naturae legem esse, quae nonnisi Deo immediato
statore iugiter durat, secundum ipsam eorum sententiam, qui se Newtoni
asseclas profitentur.
Kant ND 415