— 389 —
      Notandum praeterea, per sufficientem enumerationem
sive inductionem, nos tantum illam intelligere, ex
qua veritas certius concluditur, quam per omne aliud
probandi genus, praeter simplicem intuitum; ad quem
quoties aliqua cognitio non potest reduci, omnibus
syllogismorum vinculis rejectis, superest nobis unica
haec via, cui totam fidem debeamus adhibere. Nam
quaecumque una ex alijs immediate deduximus, si illatio
fuerit evidens, illa ad verum intuitum jam sunt
reducta. Si autem ex multis et disjunctis unum quid
inferamus, saepe intellectus nostri capacitas non est
tanta, ut illa omnia possit unico intuitu complecti; quo
casu illi hujus operationis certitudo debet sufficere.
Quemadmodum non possumus uno oculorum intuitu
longioris alicujus catenae omnes annulos distinguere;
sed nihilominus, si singulorum cum proximis connexionem
viderimus, hoc sufficiet, ut dicamus etiam nos
aspexisse, quomodo ultimum cum primo connectatur.
Descartes Reg 389