— 31 —
Quaenam vero est haec cera, quae
non nisi mente percipitur? Nempe eadem quam video,
quam tango, quam imaginor, eadem denique quam
ab initio esse arbitrabar. Atqui, quod notandum est,
ejus perceptio non visio, non tactio, non imaginatio
est, nec unquam fuit, quamvis prius ita videretur, sed
solius mentis inspectio, quae vel imperfecta esse potest
et confusa, ut prius erat, vel clara et distincta, ut
nunc est, prout minus vel magis ad illa ex quibus
constat attendo.
Descartes Med 31