— 83 —
ARTICULI
CIRCA PRIMUM PHYSICI AUDITUS LIBRUM.
ARTICULUS I.
DE SUBJECTO SCIENTIAE NATURALIS.

      Nusquam Aristoteli naturalia, corporea, mobiliaque
entia esse subiectum scientiae non intelligunt Peripateticorum
plurimi: neque Aristotelem ipsum ubique
naturam exclamantem exaudiunt.
ARTICULI PRIMI RATIO.

      Hic nondum Aristotelicam, sed Aristotelicorum fere
omnium notamus in propriis principiis ignorantiam.
Hic illud est in memoriam revocandum, quod cum inter
philosophos quaeritur, an aliquid sciatur, aliis partim,
aliis vero prorsus affirmantibus vel negantibus, ad
veram perpetuo respicitur scientiae rationem, quae
cum illis primo posteriorum analiticorum libro definita
sit, nimirum de subiecto naturalis scientiae, seu
contemplationis naturalis inquirentibus, non obtrudendum
est corpus, sensibile, mobile, naturale,
— 84 —
si subiectum scientiae debet esse aeternum, immutabile,
verum, constans, simplex, unum, semper ipsum,
ubique ipsum. Neque etenim universum ipsum, quatenus
unum, uniusque naturae, absoluta substantia
concipitur: sed certe ipsa universa natura, seu substantia,
scientificae (si qua est) obiicitur contemplationi.
Illa inquam quae principium motus omnis est Aristoteli:
illa quae est substantia eorum, quae in seipsis
motionis principium admittunt: non hoc coelum, non
haec astra, non aliquid certe tale, quod haud quidem
scibilis, sed sensibilis, opinabilisve sibi vindicat
rationem. [>]
Bruno Acr 83-84