— 73 —
Propositio XXXIII.

      Res nullo alio modo, neque alio ordine a Deo produci potuerunt,
quam productae sunt.

Demonstratio.

      Res enim omnes ex data Dei natura necessario sequutae sunt
(per Prop. 16.), et ex necessitate naturae Dei determinatae sunt ad
certo modo existendum, et operandum (per Prop. 29. Si itaque
res alterius naturae potuissent esse, vel alio
). modo ad operandum determinari,
ut naturae ordo alius esset; ergo Dei etiam natura alia
posset esse, quam jam est; ac proinde (per Prop. 11.) illa etiam deberet
existere, et consequenter duo, vel plures possent dari dii,
quod (per Coroll. 1. Prop. 14.) est absurdum. Quapropter res nullo
alio modo, neque alio ordine, etc. Q.E.D.

Spinoza E 73