— 33 —
      e Porro, ut tandem ad secundam partem hujus Methodi perveniamus,
— 34 —
proponam primo nostrum scopum in hac Methodo, ac
deinde media, ut eum attingamus. Scopus itaque est claras, et
distinctas habere ideas, tales videlicet, quae ex pura mente, et
non ex fortuitis motibus corporis factae sint. Deinde, omnes ideae
ad unam ut redigantur, conabimur eas tali modo concatenare, et
ordinare, ut mens nostra, quoad ejus fieri potest, referat objective
formalitatem naturae, quoad totam, et quoad ejus partes.
Spinoza TIE 33-34