— 33 —
      Vitamus praeterea aliam magnam causam confusionis, et quae
facit, quominus intellectus ad se reflectat: nempe, cum non distinguimus
inter imaginationem, et intellectionem, putamus ea, quae
facilius imaginamur, nobis esse clariora, et id, quod imaginamur,
putamus intelligere. Unde quae sunt postponenda, anteponimus, et
sic verus ordo progrediendi pervertitur, nec aliquid legitime concluditur.
Spinoza TIE 33