— 3 —
      Summam autem esse in Celsitudine tua istam curam,
ex eo perspicuum est, quod nec aulae avocamenta, nec
consueta educatio quae puellas ad ignorantiam damnare
solet, impedire potuerint, quominus omnes bonas
artes et scientias investigaris. Deinde summa etiam et
incomparabilis ingenii tui perspicacitas ex eo apparet,
quod omnia istarum scientiarum arcana penitissime
inspexeris, ac brevissimo tempore accurate cognoveris.
Descartes PPh 3