— 31 —
LXIV.
Quomodo etiam
ut modi substantiae.

Cogitatio et extensio sumi etiam possunt pro modis
substantiae, quatenus scilicet una et eadem mens plures
diversas cogitationes habere potest; atque unum et
idem corpus, retinendo suam eandem quantitatem,
pluribus diversis modis potest extendi: nunc scilicet
magis secundum longitudinem, minusque secundum
latitudinem vel profunditatem, ac paulo post e contra
magis secundum latitudinem, et minus secundum longitudinem.
Tuncque modaliter a substantia distinguuntur,
et non minus clare ac distincte quam ipsa possunt
intelligi: modo non ut substantiae, sive res quaedam ab
aliis separatae, sed tantummodo ut modi rerum spectentur.
Per hoc enim, quod ipsas in substantiis quarum
sunt modi consideramus, eas ab his substantiis
distinguimus, et quales revera sunt agnoscimus. At e
contra, si easdem absque substantiis, quibus insunt,
vellemus considerare, hoc ipso illas ut res subsistentes
spectaremus, atque ita ideas modi et substantiae confunderemus.
Descartes PPh 31