— 31 —
Et vero Plautinus
Sosia
non aliter, ac a genio
fallaci Carthesii, aut a somnio
divinitus immisso Stoici, a Mercurio,
qui ipsius imaginem
sumpserat, in dubium de se ipso
adductus, an sit, ad idem instar
meditabundus huic primo
vero acquiescit.
Certe aedepol quom illum
      contemplo, et formam agnosco
      meam,
Quemadmodum ego saepe in
      speculum inspexi, nimis similis
      est mei.

— 32 —
Itidem habet petascum , ac
      vestitum, tam consimile 'st,
      atque ego:
Sura, pes, statura, tonsus, oculi,
      nasum, dens, labra,
Malae, mentum, barba, collum:
      totus quid verbis opu 'st.
Si tergum cicatricosum, nihil
      hoc simili est similius.
Sed quom
cogito, equidem
      certo sum, ac semper fui.

Vico Ant 31-32