— 98 —
Quare
nova scientia apud nos divinitus nata est, quae divinos eius veri
— 99 —
fontes aperit, sacros libros et traditionem, et «theologia dogmatica»
nuncupatur. Itaque, ubi olim Lex XII Tabularum a caeremoniarum
capite incipiebat: «Deos caste adeunto», Iustinianeus
Codex
a titulo De summa Trinitate et fide catholica inauspicatur.
Eius autem doctrinae optima methodo, quasi rivulus effluit
alia theologia, quae «moralis» dicitur, et de finibus bonorum,
de virtutibus officiisque ad Christianam religionem accommodate
praecepta consignat. Quae de Deo scientia, quae caeremoniarum
castitas, quae morum doctrina tanta veritate, tanta dignitate,
tanta virtute praestant, quod Christiana religio, non ut aliae vi et
armis, quibus gentes delerent, sed virtutibus et cruciatuum constantia
in duas saeculi sapientissimas gentes, Graecos Romanosque,
et in potentissimum orbis terrarum imperium sese
insinuavit; atque eae cum suo imperio, cum sua doctrina in
Christianum nomen sponte sua concesserunt; nec tamen eorum
religionis ac philosophiae monumenta deleta sunt, divino certe
consilio, ut in omne aevum utraque ad exemplum collata, illa
humana, nostra prorsus divina videretur.
Vico NT 98-99