— 414 —
      4. Insana etiam Manichaeorum opinio, qui duo principia pariter prima
atque a se haud dependentia mundi imperio praeficiebant, nostro principio funditus
evellitur. Non enim potest substantia cum rebus universi quicquam
habere commercii, nisi vel earum communis sit causa, vel ab eadem cum his
causa profecta sit. Ideoque si horum principiorum alterutrum substantiarum
omnium causam dictites, alterum nullo modo quicquam in ipsis determinare
— 415 —
potest; si alterutrum aliquarum saltem causam, hae cum reliquis nihil habere
possunt commercii. Aut tibi statuendum est, unum horum principiorum vel
ab altero vel utrumque a communi causa pendere, quod pariter contrariatur
hypothesi.
Kant ND 414-415