— 98 —
Et poëtas quoque de deorum natura,
eorumque potestate in fabularum admirationem nova comminisci
sinebant: nam id ipsum ad religionem pertinere arbitrabantur,
quo maior de suorum numinum potentia in vulgi animos opinio
induceretur. In sacrificiis vero, auguriis auspiciisque, quia iis
rebus maxime publicum religionis usum posuerunt, quo augustiora
et venerabiliora essent, caeremonias deorum quam maxime
certas sollennesque esse voluerunt. Quare solas caeremonias
pollutas, et spretas auspiciorum religiones, et novas divinandi
artes vindicarunt ac ulti sunt. Neque Christianos, quod suos
deos non crederent, sed quod non adorarent, persequebantur.
Sed quid stultius, quid ineptius, quam iubere per caeremonias
certas incerta adorare numina? At Christiana religio dogmata
de Dei Opt. Max. natura divinisque mysteriis quam certissima
docet: unde ritus et caeremoniae sunt merito certae. [>]
Vico NT 98