— 3 —
      Praeterea, cum duo ad sapientiam ita descriptam
requirantur, perceptio scilicet intellectus et propensio
voluntatis: ejus quidem quod a voluntate dependet
nemo non est capax, sed quidam aliis multo perspicaciorem
habent intellectum. Et quamvis sufficere
debeat iis qui sunt natura tardiusculi, quod, etsi
multa ignorent, modo tamen firmam et constantem
retineant voluntatem nihil omittendi, quo ad recti
cognitionem perveniant, atque id omne quod rectum
judicabunt exsequendi, pro modulo suo sapientes et
hoc nomine Deo gratissimi esse possint: multo tamen
praestantiores illi sunt, in quibus, cum firmissima recte
agendi voluntate, perspicacissimum ingenium et summa
veritatis cognoscendae cura reperitur.
Descartes PPh 3