— 414 —
      3. Cum itaque exsistentia substantiarum simpliciter ad commercium mutuum
et determinationum respectus plane sit insufficiens, adeoque nexu externo
arguat communem omnium causam, in qua respective informata sit earum
exsistentia, neque sine hac principii communione nexus universalis concipi
possit, evidentissimum inde depromitur summae rerum omnium causae, i. e.
Dei, et quidem unius, testimonium, quod mea quidem sententia demonstrationem
illam contingentiae longe antecellere videtur.
Kant ND 414