— 388 —
      Est igitur haec enumeratio, sive inductio, eorum omnium
quae ad propositam aliquam quaestionem spectant,
tam diligens et accurata perquisitio, ut ex illa
certo evidenterque concludamus, nihil a nobis perperam
fuisse praetermissum: adeo ut, quoties illa fuerimus
— 389 —
usi, si res petita nos lateat, saltem in hoc simus doctiores,
quod certo percipiamus illam nulla via a nobis
cognita potuisse inveniri; et si forte, ut saepe continget,
vias omnes, quae ad illam hominibus patent, potuerimus
perlustrare, liceat audacter asserere, supra omnem
ingenij humani captum positam esse ejus cognitionem.
Descartes Reg 388-389