— 30 §71 —
      § LXXI. Methodi lucidae generalis regula est: ita se
excipiant repraesentationes poeticae, ut thema extensive
clarius sensim clariusque repraesentetur
. Quum
thema proponendum sensitive, § 9, intenditur eius claritas
extensiva, § 17; quod si iam antecedentes clarius
repraesentantur [repraesentarunt] quam sequentes repraesentationes, posteriores
non concurrunt ad illud poetice repraesentandum,
debent tamen concurrere, § 68, ergo posteriores
clarius reddere debent thema quam priores
.
      In primo poematum limine iam olim ob hanc neglectam
methodi regulam sibi videbantur veteres iure ridere cyclicos
illos poetas, quorum simul ac calamum stringunt
Parturiunt montes.
Quis non damnat immanes hiatus sublimes versus ructantium
quorum pegaseum oestrum, postquam se vix fonte caballino
proluerunt, in ipso adhuc portu
Proiicit ampullas et sesquipedalia verba?
Non Lucano Statio aliis diem dicemus iterum male iam
mulcatis a pluribus ob hoc vitium. Praestare videbatur partim
— 31 §71 —
rationem dare, quam ob rem sinistre coepta sic coepta
sint carmina; partim extendere regulam, contra quam impegerunt
isti, ad omnem poematis decursum. Ubique servandum
illud quod in Homero tantam laudem mereri iudicat
Horatius:
Quanto, inquiens, rectius hic, qui nil molitur inepte,
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat
Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin.
      Evolvantur hic significatus proprii ex impropriis et in
aprico erit regulam in § propositam a vate innui, licet cum
restrictione ad primordia. Caeterum analogam huic regulae
notare datur regulam ordinis, quo in mundo sibi res succedunt,
ad evolvendam creatoris gloriam, summum et ultimum
thema immensi, liceat ita vocare, poematis.
Baumgarten MPh 30-31