— 98 —
Sed, ut breviter, quantum ab Ethnicis in hac studiorum parte peccatum
sit, accipiatis, illud animadvertere licet, apud eos multas,
varias incertissimasque fuisse de deorum natura opiniones; et
qui rebuspublicis praeerant, philosophos de rebus divinis opposita
disserere aequo animo patiebantur; et tantum impietatis animadvertebant
in eos, qui deos esse negarent; fortasse rati, cetera
philosophorum placita vulgi captum, in quod potissimum religio
erat inculcanda, superare. [>]
Vico NT 98