— 414 —
      2. Quoniam substantiae tales, universitatis nostrae nexu solutae, pro lubitu
divino plures esse possunt, quae nihilo secius inter se determinationum
quodam nexu colligatae sint, hinc locum, situm et spatium efficiant: mundum
component illius, cuius partes nos sumus, ambitu exemptum, i. e. solitarium.
Hacque ratione plures esse posse mundos etiam sensu metaphysico, si Deo ita
volupe fuerit, haud absonum est.
Kant ND 414