— 414 —
Quod autem tempus attinet, postquam illud non
solum legibus cognitionis sensitivae exemerunt, sed ultra mundi terminos
ad ipsum ens extramundanum, tanquam condicionem exsistentiae
ipsius, transtulerunt, inextricabili labyrintho sese involvunt. Hinc absonis
quaestionibus ingenia excruciant, v. g. cur Deus mundum non
multis retro saeculis condiderit. Facile quidem concipi posse sibi persuadent,
quipote Deus praesentia, h. e. actualia temporis in quo est,
cernat; at quomodo futura, h. e. actualia temporis in quo nondum est,
— 415 —
prospiciat, difficile intellectu putant. (Quasi exsistentia entis necessarii
per omnia temporis imaginarii momenta successive descendat et, parte
durationis suae iam exhausta, quam adhuc victurus sit aeternitatem
una cum simultaneis mundi eventibus prospiciat.) Quae omnia notione
temporis probe perspecta fumi instar evanescunt.
Kant Diss 414-415