— 388 —
      Hic praeterea enumerationem requiri dicimus ad
scientiae complementum: quoniam alia praecepta juvant
quidem ad plurimas quaestiones resolvendas, sed solius
enumerationis auxilio fieri potest, ut ad quamcumque
animum applicemus, de illa semper feramus judicium
verum et certum, ac proinde nihil nos plane effugiat,
sed de cunctis aliquid scire videamur.
Descartes Reg 388