— 414 —
USUS.
      1. Quoniam locus, situs, spatium sunt relationes substantiarum, quibus
alias a se realiter distinctas determinationibus mutuis respiciunt, hacque ratione
nexu externo continentur; quoniam porro per demonstrata innotuit, solam substantiarum
exsistentiam per se nexum cum aliis non involvere: patet, si plures
substantias exsistere ponas, inde non simul locum et situm et, quod hisce
relationibus omnimodis conflatur, spatium determinari. Sed quia nexus substantiarum
mutuus requirit intellectus divini in efficaci repraesentatione respective
conceptam delineationem, haec vero repraesentatio Deo plane arbitraria
est, adeoque admitti pro ipsius beneplacito pariter ac omitti potest: sequitur,
substantias exsistere posse ea lege, ut nullo sint in loco, nullaque plane, respectu
rerum universitatis nostrae, relatione.
Kant ND 414