— 30 —
      Consideremus res illas quae vulgo putantur omnium
distinctissime comprehendi: corpora scilicet, quae tangimus,
quae videmus; non quidem corpora in communi,
generales enim istae perceptiones aliquanto
magis confusae esse solent, sed unum in particulari.
Sumamus exempli causa hanc ceram: nuperrime ex
favis fuit educta; nondum amisit omnem saporem sui
mellis; nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta
est; ejus color, figura, magnitudo manifesta
sunt; dura est, frigida est, facile tangitur, ac, si articulo
ferias, emittet sonum; omnia denique illi adsunt
quae requiri videntur, ut corpus aliquod possit quam
distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni
admovetur: saporis reliquiae purgantur, odor expirat,
color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit
liquida, fit calida, vix tangi potest, nec jam, si pulses,
emittet sonum. Remanetne adhuc eadem cera? Remanere
fatendum est; nemo negat, nemo aliter putat.
Quid erat igitur in ea quod tam distincte comprehendebatur?
Certe nihil eorum quae sensibus attingebam;
nam quaecunque sub gustum, vel odoratum, vel visum,
vel tactum, vel auditum veniebant, mutata jam sunt:
remanet cera.
      Fortassis illud erat quod nunc cogito: nempe ceram
ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis, nec
florum fragrantiam, nec istam albedinem, nec figuram,
nec sonum, sed corpus quod mihi apparebat
paulo ante modis istis conspicuum, nunc diversis. Quid
est autem hoc praecise quod sic imaginor? Attendamus,
— 31 —
et, remotis iis quae ad ceram non pertinent,
videamus quid supersit: nempe nihil aliud quam extensum
quid, flexibile, mutabile. Quid vero est hoc
flexibile, mutabile? An quod imaginor, hanc ceram ex
figura rotunda in quadratam, vel ex hac in triangularem
verti posse? Nullo modo; nam innumerabilium
ejusmodi mutationum capacem eam esse comprehendo,
nec possum tamen innumerabiles imaginando
percurrere; nec igitur comprehensio haec ab imaginandi
facultate perficitur. Quid extensum? Nunquid
etiam ipsa ejus extensio est ignota? Nam in cera liquescente
fit major, major in ferventi, majorque rursus,
si calor augeatur; nec recte judicarem quid sit cera,
nisi putarem hanc etiam plures secundum extensionem
varietates admittere, quam fuerim unquam imaginando
complexus. Superest igitur ut concedam, me
nequidem imaginari quid sit haec cera, sed sola mente
percipere; dico hanc in particulari, de cera enim in
communi clarius est.
Descartes Med 30-31