— 98 —
IX

      Credo equidem vos haudquaquam miratos esse, quod instrumenta
scientiarum omnia persecutus, nulla de Christiana theologia
verba fecerim: neque enim existimavi vos expectaturos,
ut ego deterrimo comparationis genere vera cum falsis, divina
cum humanis, Christum cum Lycurgo vel Numa compararem.
Vico NT 98