— 388 —
      Addimus autem, nullibi interruptum debere esse
hunc motum; frequenter enim illi, qui nimis celeriter
et ex remotis principijs aliquid deducere conantur,
non omnem conclusionum intermediarum catenationem
tam accurate percurrunt, quin multa inconsiderate
transiliant. At certe, ubi vel minimum quid est
praetermissum, statim catena rupta est, et tota conclusionis
labitur certitudo.
Descartes Reg 388