— 82 —
ARTICULI DE NATURA ET MUNDO

A Nolano in principibus Europae Accademiis propositi: quos Ioh.
Hennequinus nobilis Parisiensis sub eiusdem felicibus auspiciis
contra vulgaris et cuiuscumque adversariae philosophiae professores
triduo Pentecostes in Universitate Parisiorum defendendos
evulgavit.

Brevibus adiectis rationibus.
      Nihil quod ad universalem fidem atque religionem
infirmandam faciat, dicturus et assertive unquam
definiturus, neque ad certum philosophiae genus
pro ea, quae secundum humanam rationem est,
veritate anteponendum statuendumque laboraturus,
sed vel ad (illustrioribus philosophiae professoribus
dignam) exercitationem: vel ut quanta sit adeo vulgatae
atque in ore plurimorum celeberrimae Peripateticorum
disciplinae firmitas, vel infirmitas elucescat:
Iordanus Brunus Nolanus subsequentes universis Europae
Academiis discutiendos proposuit articulos, et
ego Ioh. Hennequinus Parisiensis sub eiusdem clypeo
in omnium litterarum parente Lutetiae universitate,
publice defendendos exposui. Eos ita ipsi ordinasse
— 83 —
placuit, ut horum series illi seriei perpetuo respondeat,
quae in libris capitibus atque sententiis scientiae et
historiae de natura apud Aristotelem comperitur.
Bruno Acr 82-83