— 72 —
Propositio XXXII.

      Voluntas non potest vocari causa libera, sed tantum necessaria.
Demonstratio.

      Voluntas certus tantum cogitandi modus est, sicuti intellectus;
adeoque (per Prop. 28.) unaquaeque volitio non potest existere,
neque ad operandum determinari, nisi ab alia causa determinetur,
et haec rursus ab alia, et sic porro in infinitum. Quod si voluntas
infinita supponatur, debet etiam ad existendum, et operandum
determinari a Deo, non quatenus substantia absolute infinita est,
sed quatenus attributum habet, quod infinitam, et aeternam cogitationis
essentiam exprimit (per Prop. 23.). Quocumque igitur
modo, sive finita, sive infinita concipiatur, causam requirit, a
qua ad existendum, et operandum determinetur; adeoque (per
Defin. 7.
) non potest dici causa libera, sed tantum necessaria, vel
coacta. Q.E.D.
— 73 —
Corollarium I.

      Hinc sequitur I°. Deum non operari ex libertate voluntatis.
Corollarium II.

      Sequitur II. voluntatem, et intellectum ad Dei naturam ita
sese habere, ut motus, et quies, et absolute, ut omnia naturalia,
quae (per Prop. 29.) a Deo ad existendum, et operandum certo
modo determinari debent. Nam voluntas, ut reliqua omnia,
causa indiget, a qua ad existendum, et operandum certo modo
determinetur. Et, quamvis ex data voluntate, sive intellectu infinita
sequantur, non tamen propterea Deus magis dici potest ex libertate
voluntatis agere, quam propter ea, quae ex motu, et quiete
sequuntur (infinita enim ex his etiam sequuntur), dici potest ex libertate
motus, et quietis agere. Quare voluntas ad Dei naturam non
magis pertinet, quam reliqua naturalia; sed ad ipsam eodem modo
sese habet, ut motus, et quies, et omnia reliqua, quae ostendimus
ex necessitate divinae naturae sequi, et ab eadem ad existendum,
et operandum certo modo determinari.
Spinoza E 72-73