— 72 —
Scholium.

      Ratio, cur hic loquar de intellectu actu, non est, quia concedo,
ullum dari intellectum potentia, sed, quia omnem confusionem
vitare cupio, nolui loqui, nisi de re nobis quam clarissime percepta,
de ipsa scilicet intellectione, qua nihil nobis clarius percipitur.
Nihil enim intelligere possumus, quod ad perfectionem intellectionis
cognitionem non conducat.
Spinoza E 72