— 32 —
      At ideam veram simplicem esse ostendimus, aut ex simplicibus
compositam, et quae ostendit, quomodo, et cur aliquid sit, aut
factum sit, et quod ipsius effectus objectivi in anima procedunt ad
rationem formalitatis ipsius objecti; id, quod idem est, quod veteres
dixerunt, nempe veram scientiam procedere a causa ad effectus;
nisi quod nunquam, quod sciam, conceperunt, uti nos hic,
animam secundum certas leges agentem, et quasi aliquod automa
spirituale.
Spinoza TIE 32