— 30 —
      LIII. Et demonstravimus scientiarum principia
a Deo esse, et in nobis esse. Mireris igitur eruditissimos
istos viros, qui haec tria esse praecepta juris
seu justi, non axiomata juris sive Jurisprudentiae
contendant, et disputent, ob id ipsum, quod agnoscant,
eas esse quasdam a natura insitas, et quasi consignatas animis
nostris κοινάς καὶ φυσικὰς Εννοίας; quasi Jurisprudentia
esset Ars quaedam quae solis praeceptis, et non demonstratione
quoque constaret, de qua diximus supra,
ita ut ejus principia homini essent sumenda foris; cum
ob id ipsum, quod sint quaedam communis naturae notiones,
sunt legitimae scientiae principia ut demonstravimus.
— 31 —
      LIV. Et veri, et aequi boni societas ex divinae
proprietate originis ita est comparata, ut utraque
in altera contineatur: et quidem in societate aequi boni
inest veri societas, nam in commerciis is, qui sciscitanti
verum rei pretium, id mentiens intendit, et impensius
aequo auget, is ei subripit ingens bonum,
nempe arbitrj libertatem, qua uteretur, si verum precium
nosset. Contra in societate veri societas aequi boni
subest: nam qui percunctanti verum celat, maximum
ei subripit bonum, veritatem.
      LV. Hinc verum est omnis juris naturalis principium.
Quare saepe in jure Rom. verum sumitur pro
aequo bono sive adeo pro justo, et est locutio
vulgaris latina, sed origine satis sapienti, ut apud
Terentium vere vivere pro vivere convenienter
rectae naturae, ut pater ostendat filio quanti eum pendat,
et filius illi credat, quae aequum est, filium credere
patri. Atque hoc illud est quod dicebat Varro, et
nobis haec scribendi initium fecit, Formulam naturae
esse ideam veri, quae nobis dictet jus naturale.
Vico Univ20 30-31