— 30 —
LXIII.
Quomodo cogitatio et
extensio distincte cognosci
possint, ut constituentes
naturam
mentis et corporis.

      Cogitatio et extensio spectari possunt ut constituentes
naturas substantiae intelligentis et corporeae; tuncque
non aliter concipi debent, quam ipsa substantia
— 31 —
cogitans et substantia extensa, hoc est, quam mens
et corpus; quo pacto clarissime ac distinctissime intelliguntur.
Quin et facilius intelligimus substantiam
extensam, vel substantiam cogitantem, quam substantiam
solam, omisso eo quod cogitet vel sit extensa.
Nonnulla enim est difficultas, in abstrahenda notione
substantiae a notionibus cogitationis vel extensionis,
quae scilicet ab ipsa ratione tantum diversae sunt; et
non distinctior fit conceptus ex eo quod pauciora in
eo comprehendamus, sed tantum ex eo quod illa quae
in ipso comprehendimus, ab omnibus aliis accurate
distinguamus.
Descartes PPh 30-31