— 30 —
LXII.
De distinctione
rationis.

      Denique distinctio rationis est inter substantiam et
aliquod ejus attributum, sine quo ipsa intelligi non
potest, vel inter duo talia attributa ejusdem alicujus
substantiae. Atque agnoscitur ex eo, quod non possimus
claram et distinctam istius substantiae ideam formare, si
ab ea illud attributum excludamus; vel non possimus
unius ex ejusmodi attributis ideam clare percipere, si
illud ab alio separemus. Ut, quia substantia quaevis, si
cesset durare, cessat etiam esse, ratione tantum a duratione
sua distinguitur; et omnes modi cogitandi, quos
tanquam in objectis consideramus, ratione tantum
differunt, tum ab objectis de quibus cogitantur, tum
a se mutuo in uno et eodem objecto. Memini quidem
me alibi hoc genus distinctionis cum modali conjunxisse,
nempe in fine responsionis ad primas objectiones
in Meditationes de prima Philosophia: sed ibi
non erat occasio de ipsis accurate disserendi, et sufficiebat
ad meum institutum, quod utramque a reali
distinguerem.
Descartes PPh 30