— 30 —
Homo in dubium revocare
potest, an sentiat, an vivat,
an sit extensus, an denique
omnino sit: et in ejus argumentum
opem advocat cujusdam >
— 31 —
genii fallacis, qui nos decipere
possit, non aliter ac apud Ciceronem
in Academicis
Stoicus,
ut id ipsum probet, ad machinam
confugit, et utitur somnio
divinitus misso. Sed nullo sane
pacto quis potest non esse conscius
quod cogitet, et ex cogitandi
conscientia colligere certo,
quod sit. Quare primum verum
aperit id esse Renatus: Cogito:
Ergo sum
. [>]
Vico Ant 30-31