— 30 —
Itaque Magnus ejus [Metaphysicae] Meditator
jubet, qui ejus sacris initiari
velit, eum non solum persuasionibus,
seu, ut loquuntur, praejudiciis,
quae per sensus, fallaces
nuncios usque ab infantia
conceperunt; sed etiam omnibus
veris, quae per reliquas
scientias didicerant, castum adire;
et, quoniam oblivisci nostrum
non est, mente si minus
tanquam tabula pura, saltem
uti libro involuto, quem postea
in meliori lumine evolvat, se ad
audiendos Metaphysicos applicet.
Igitur finis, quis Dogmaticos
a Scepticis distinet, erit primum
verum, quod nos ejus Metaphysica
reserat. Quodnam is
sit ita maximus Philosophus
docet. [>]
Vico Ant 30