— 413 —
Et qua ratione id
— 414 —
efficiatur, intellectu proclive est. Schema intellectus divini, exsistentiarum
origo, est actus perdurabilis (conservationem appellitant), in quo si substantiae
quaevis solitario et absque determinationum relatione a Deo conceptae sunt,
nullus inter eas nexus nullusque respectus mutuus orietur ; si vero in ipsius
intelligentia respective concipiantur, huic ideae in continuatione exsistentiae
conformiter postea determinationes semet semper respiciunt, h. e. agunt
reaguntque, statusque quidam singularum externus est, qui, si ab hoc principio
discesseris, per solam ipsarum exsistentiam nullus esse posset.
Kant ND 413-414