— 413 —
Etenim ut nervum demonstrationis aliquantulum resumam: si substantia
A exsistit, et exsistit praeterea B , haec ideo in A nihil ponere censeri
potest. Fac enim, in A aliquod determinare, hoc est, rationem continere determinationis
C; quia haec est praedicatum quoddam relativum, non intelligibile,
nisi praeter B adsit A, substantia B per ea, quae sunt ratio τοῦ C, supponet exsistentiam
substantiae A. Quoniam vero, si substantia B sola exsistat, per ipsius
exsistentiam plane sit indeterminatum, utrum quoddam A exsistere debeat necne,
ex exsistentia ipsius sola non intelligi potest, quod ponat quicquam in aliis a se
diversis, hinc nulla relatio nullumque plane commercium. Si igitur Deus praeter
substantiam A alias, B, D, E, in infinitum creavit, tamen e data ipsarum exsistentia
non protinus sequitur mutua ipsarum in determinationibus dependentia.
Neque enim, quia praeter A exsistit etiam B, D, E, et sit A quomodocunque
in se determinatum, inde sequitur, ut B, D, E huic conformes habeant exsistendi
determinationes. Adeoque in modo communis a Deo dependentiae
adsit necesse est ratio dependentiae etiam ipsarum mutuae.
Kant ND 413