— 97 —
      Et recentiorem physicam rei poëticae commodam esse existimarem:
nam poëtae phrases bona ex parte usurpant, quibus naturales
rerum caussas explicant, sive in dictionis poëticae admirationem,
sive in antiquae possessionis argumentum: quod antiquissimi
poëtarum physici fuerint. Unde illa: «sanguine cretus» pro
«genito», «abire in auras» pro «mori», «ignis circa praecordia
fervens » pro «febri», «concretus in aëre vapor» pro «nube»,
«excussus nubibus ignis» pro «fulmine», «terrae umbrae»
pro «nocte»: omnes temporis partes astronomorum definitionibus
descriptae; et metonymia caussae pro effectu apud eosdem
— 98 —
tantopere celebrata. Igitur, quando recentior physica sensibiliores
caussarum imagines a mechanica potissimum, qua utitur, tamquam
instrumento, describit, ea commodius poëtas novarum
genere locutionum instrueret.
Vico NT 97-98