— 413 —
Quoniam vero inde, quia Deus simpliciter
ipsarum stabiliverit exsistentiam, mutuus inter easdem respectus etiam non
consequitur, nisi idem, quod exsistentiam dat, intellectus divini schema, quatenus
exsistentias ipsarum correlatas concepit, eorum respectus firmaverit, universale
rerum omnium commercium huius divinae ideae conceptui soli acceptum ferri,
liquidissime apparet.
Kant ND 413